

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 19: Versus 17
In modico fuisti fidelis.Modicum est quidquid in praesenti percipimus donorum ad comparationem futurorum.Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus[I Cor. 13.].Decemcivitates.Decem civitates sunt animae, per legis verba ad gratiam Evangelii pervenientes, quibus tunc glorificandus praeponitur, qui eis pecuniam verbi digne Deo commendaverit; unde Apostolus:Quae est spes nostra, aut gaudium, aut corona gloriae? Nonne vos ante Dominum Jesum[I Thes. 2.]?